Ubertinus olim Strozzæ de Strozzis et Techinus olim Ser Rinaldi Florentini Cives Officiales deputati pro Communi Florentiæ, ad vendendum certum terrenum, positum iuxta muros veteres Civitatis Florentiæ, et pecuniam inde percipiendam convertendam in solutione quorundam Terrenorum et ædificiorum mittendorum in via nova de Panzano (oggi alcanto al Mondragone ) quæ sumit initium in populo S. Mariæ Maioris, et protemditur usque in platea nova S. Mariæ Novellæ etc. dederunt et concesserunt Rainerio Lapi Bianciardi populi S. Petri in Gattolino, recipienti pro Domina Tora eius Matre, quoddam terrenum cum solo et fundamento antiqui muri d. Communis, positum in populo S. Laurentij de Florentia. Quod terrenum repertum et mensuratum fuit, per Magistros Gherardum Chiari populi S. Petri maioris, et Peruzzum Cini populi S. Donati de' Vecchis, Geometras et Mensuratores, esse brachia quadra MCCCCXXX. vel quasi: et pro precio fuerunt confessi dd. venditores habuisse d. Rainerio Emptore d. n. de d. terreno mensurato, ad rationem solidorum quattuor, et denariorum trium fl. p. pro quolibet brachio quadro, libras trecentas tres et solidos decem et septem, et denarios sex fl. p. In quam summam intrarunt floreni auri nonaginta un., libræ tres, solidi tres, et denarij undecim fl. p. pro quolibet computato floreno libris tribus et solidis sex e den. un. fl. p. de quibus vocaverunt dd. Venditores se bene pagatos etc.