Notizia -

AD FUTURAM REI MEMORIA. Exponi nobilis nuper fecit dilectus filius Philippus Baldinuccius Florentinus, quod ipse quoddam opus continens notitias, et illustrations historicas ad professore Artis delineandi spectantes, per quas ostendere intendit quomodo, et per quel Sculpturæ, Picturæ, et Architecturæ artes, relicta antiquorum modorum Græci, et Gotici ruditate ad antiquissimam eorum perfectionem in hoc sæculo sint reductæ, cum uno vocabulario ad dictas artes pertinente, in diversa volumina dividendum, variis temporibus typis ad publicam utilitatem mandare desiderat; veretur autem, ne postquam in lucem prodierint alii, qui ex alieno labore lucrum querunt, dicta volumina in ipsius exponentis præiudicium iterum imprimi curent: Nos eiusdem Philippo indemnitati providere, ipsumque specialibus favoribus, et gratiis prosequi volentes, et a quibusuis, excommunicationis, suspensionis, et interdicti, aliisque Ecclesiasticis sententiis, censuris, et pœnis a iure, vel ab homine quavis occasione vel causa latis, si quibus quomodolibet innodatus existit ad effectum præsentium dumtaxat consequendi harum serie absolventes, et absolutum fore censentes, supplicationibus eius nomine nobis super hoc humiliter porrectis inclinati, eidem Philippo, ut decennio proximo a primæva singulorum voluminum huiusmodi impressione respective computando durante, dummodo tamen prius a dilecto filio Magistro Sacri Palatii Apostolici si in Urbe, si vero extra eamdem Urbem volumina huiusmodi imprimantur ab Ordinariis locorum, et hæreticæ pravitatis Inquisitoribus respective approbata sint, nemo tam in Urbe præfata, quam in reliquo Statu Ecclesiastico mediate, vel immediate nobis subiecto volumina præfata, seu eorum aliquod sine speciali dicti Philippi, aut ab eo causam hobentium licentia imprimere, aut ab alio, vel aliis impressa, seu impressum vendere, aut venalia habere, seu proponere possit, Apostolica auctoritate tenore præsentium concedimus, et indulgemus. Inhibentes propterea utriusque sexus Christi fidelibus præsertim Librorum impressoribus, et Bibliopolis sub quingentorum ducatorum auri de Camera, et ammissionis Librorum, et typorum omnium pro una Cameræ nostræ Apostolicæ, et pro alia eidem Philippo ac pro aliqua tertiis partibus Accusatori, et Iudici exequenti irremissibiliter applicando, et eo ipso absque ulla declaratione incurrendo pœnis, ne dicto decennio durante prædicta volumina, seu eorum aliquam partem sine huiusmodi licentia imprimere, aut ab aliis impressa, seu impressam vendere, seu venalia, aut venalem habere, vel proponere quoquo modo audeant, seu præsumant; mandantes propterea dilectis filiis nostris, et Apostolicæ Sedis de Latere legatis, seu eorum Vicelegatis, aut Præsidentibus, Gubernatoribus, Prætoribus, et aliis Iustitiæ Ministris Provinciarum, Civitatum, Terrarum, et locorum Status nostri Ecclesiastici, quatenus eidem Philippo, seu ab eo causam habentibus præsentis in præmissis efficacis defensionis præsidio assistentes quandocumque ab eodem Philippo requisiti fuerint pœnas prædictas contra quoscumque inobedientes irremissibiliter exequantur. Non obstantibus Constitutionibus, et Ordinationibus Apostolicis, ac quibusuis statutis, et consuetudinibus etiam iuramento confirmation Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis; privilegiis quoque indultis, et litteris Apostolicis in contrarium præmissorum quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis, cæterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem, ut præsentium transumptis, etiam in ipsis Libris impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis, et sigillo Persone in dignitate Ecclesiastica constitutæ munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quæ ipsis præsentibus adhiberetur si forent exhibitæ, vel ostensæ. Dat. Romæ apud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die VII. Februarii MDCLXXXI. Pontificatus Nostri Anno Quinto. I.G. Slusius.

Con il contributo di